monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 84, 2
Sed sani homines qui fortes venas , nec multum pingues sunt, si haec comederint, ea in viribus suis superare poterunt; pinguibus autem hominibus nociva sunt, quia caro eorum in succo abundat, et comesta ipsis fere ita obest quemadmodum infirmis. Et in muse et cum carnibus cocta nociva sunt, et malos humores augent magis quam minuant .